Русская Православная Церковь

ПРАВОСЛАВНЫЙ АПОЛОГЕТ
Богословский комментарий на некоторые современные
непростые вопросы вероучения.

«Никогда, о человек, то, что относится к Церкви,
не исправляется через компромиссы:
нет ничего среднего между истиной и ложью.»

Свт. Марк Эфесский


Интернет-содружество преподавателей и студентов православных духовных учебных заведений, монашествующих и мирян, ищущих чистоты православной веры.


Карта сайта

Разделы сайта

Православный журнал «Благодатный Огонь»
Церковная-жизнь.рф

ACTA MARTYRUM

ACTA PROCONSULARIA SANCTI CYPRIANI

EPISCOPI ET MARTYRIS (a).

Ex codd. editis et mss.

Argumentum. Prima S. Cypriani confessio. In exsilium mittitur. Reversus apprehenditur. Coram Proconsule sistitur. Sententia in eum lata. Percutitur.

I. Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus, tertio Kalendarum Septembrium, Carthagine in secretario, Paternus Proconsul CYPRIANO Episcopo dixit: Sacratissimi Imperatores Valerianus et Gallienus, litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas ceremonias recognoscere. Exquisivi (1) ergo de nomine tuo; quid mihi respondes? Cyprianus Episcopus dixit: Christianus sum, et Episcopus. Nullos alios deos novi, nisi unum et verum Deum, qui fecit caelum et terram, mare, et quae sunt in eis omnia. Huic Deo nos Christiani deservimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus, pro nobis et pro omnibus hominibus, et pro incolumitate ipsorum Imperatorum. Paternus Proconsul dixit: In hac ergo voluntate perseveras? Cyprianus Episcopus respondit: Bona voluntas, quae Deum novit, immutari non potest. Paternus Proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni, exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus Episcopus dixit: Proficiscor. Paternus Proconsul dixit: Non solum de Episcopis, verum etiam de Presbyteris mihi describere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint Presbyteri qui in hac civitate consistunt. Cyprianus Episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis, delatores non esse. Itaque detegi et deferri a me non possunt. In civitatibus autem suis invenientur. Paternus Proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: Cum disciplina prohibeat, ut quis se ultro offerat, et tuae quoque censurae hoc displiceat; nec offerre se ipsi possunt: sed a te exquisiti invenientur. Paternus Proconsul dixit: A me invenientur. Et adjecit: Praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coemeteria ingrediantur. Si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus Episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est.

II. Tunc Paternus Proconsul jussit beatum Cyprianum Episcopum in exsilium deportari (2). Cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno Proconsuli Galerius Maximus Proconsul, qui sanctum Cyprianum Episcopum, ab exsilio revocatum, sibi jussit praesentari. Cumque Cyprianus sanctus Martyr electus a Deo, de civitate Curubitana, in qua exsilio praecepto Aspasii Paterni tunc Proconsulis datus fuerat, regressus esset; ex sacro praecepto in suis hortis manebat. Inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut illi ostensum (3) fuerat; et cum illic demoraretur, repente Idibus Septembris, Tusco (4) et Basso consulibus, venerunt ad eum Principes duo, unus Strator (5) officii Galerii Maximi Proconsulis, qui Aspasio Paterno successerat; et alius Equistrator a custodiis ejusdem officii, qui et in curriculum eum levaverunt (6), in medioque posuerunt, et in Sexti (7) perduxerunt; ubi idem Galerius Maximus Proconsul, bonae valetudinis recuperandae gratia, secesserat. Et ita idem Galerius Maximus Proconsul in aliam diem Cyprianum sibi reservari praecepit. Et eo tempore beatus Cyprianus ductus, ad Principem et Stratorem ejusdem officii Galerii Maximi Proconsulis clarissimi viri secessit; et in hospitio ejus cum eo in vico, qui dicitur Saturni, inter Veneream et Salutariam (8) mansit. Illuc universus populus fratrum convenit. Et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, custodiri (9) puellas praecepit, quoniam omnes in vico, ante januam hospitii Principis manserant.

III. Et ita altera die octavo decima Kalendarum Octobrium, mane multa turba convenit ad Sexti, secundum praeceptum Galerii Maximi Proconsulis. Et ita idem Galerius Maximus Proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri praecipit in atrio Sauciolo (10) sedenti. Cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus Proconsul Cypriano Episcopo dixit: Tu es THASCIUS CYPRIANUS? Cyprianus Episcopus respondit: Ego sum. Galerius Maximus Proconsul dixit: Tu Papam te (11) sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus Episcopus respondit: Ego. Galerius Maximus Proconsul dixit: Jusserunt (12) te sacratissimi Imperatores caeremoniari. Cyprianus Episcopus dixit: Non facio. Galerius Maximus ait: Consule tibi. Cyprianus Episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio.

IV. Galerius Maximus collocutus cum concilio sententiam vix aegre dixit verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, et plurimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, et inimicum te diis Romanis et sacris legibus constituisti, nec te pii et sacratissimi principes Valerianus et Gallienus Augusti, et Valerianus nobilissimus Caesar, ad sectam caeremoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo cum sis nequissimorum criminum auctor et signifer deprehensus: eris ipse documento his, quos scelere tuo tecum aggregasti: sanguine tuo sancietur disciplina. Et his dictis, decretum ex tabella recitavit: Thascium (13) Cyprianum gladio animadverti placet. Cyprianus Episcopus dixit: Deo gratias.

V. Post hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decollemur. Propter hoc tumultus Fratrum exortus est, et multa turba eum prosecuta est. Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est, et ibi se lacerna byrro (14) exspoliavit, et genu in terra flexit, et in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica (15) exspoliasset, et Diaconibus tradidisset, in linea stetit, et coepit spiculatorem sustinere. Cum venisset autem spiculator, jussit suis ut eidem spiculatori viginti quinque aureos darent (16). Linteamina vero et manualia a Fratribus ante eum mittebantur. Postea vero beatus Cyprianus manu sua oculos sibi texit. Qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Julianus presbyter et Julianus subdiaconus (17) ei ligaverunt. Ita beatus Cyprianus passus est; ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. Inde per noctem sublatum cum cereis et scholacibus (18), ad areas Macrobii Candidiani procuratoris, quae sunt in via Mappaliensi juxta piscinas, cum voto et triumpho magno deductum est. Post paucos autem dies Galerius Maximus Proconsul decessit.

VI. Passus est autem beatissimus Cyprianus Martyr die octava decima Kalendarum Octobrium, sub Valeriano et Gallieno Imperatoribus; regnante vero Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. 
 

Acta Martyrum P. Theodorici Ruinart opera ac studio collecta selecta atque illustrata. Accedunt praeterea in hac editione Acta SS. Firmi et Rustici ex optimis codicibus Veronensibus. Editio juxta exemplar Veronense novis curis quam emendatissime recusa. Ratisbonae MDCCCLIX (1859), p. 261-264.

Notae:

(1) Cod. Conchensis Exquiro tibi de nomine tuo, quid mihi respondeas?

(2) S. Augustin. serm. 309. Pro fide confessionis Christi in exsilium Curubin missus est etc.

(3) Augustin. ibid. n. 2. Regressus in hortis suis manebat, et inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut ostensum illi erat etc. Vide supra Vitae (b) n. 12.

(4) Monet Baronius ad annum 261. n. 25. legendum esse Fusco ex Trebellio Pollione.

(5) Stratoris sive Statoris munia describuntur in lege Constantini Cod. l. 9. tit. 4. de custodia rerum. Integrum locum vide in edit. Oxon. De his vide Glossar. Cang. ubi Statores dicuntur, quod starent ad jussa parati: Stratores vero qui equorum Principis curam habebant. Stratores etiam dici possunt a sternendo, quod reos in carcere condemnatos punirent, vel equos sternerent.

(6) Aug. serm. laudato n. 3. Duo missi sunt qui eum etiam in currum levaverunt.

(7) Hic locus sic videtur appellatus quod sexto ab urbe lapide distaret.

(8) Omnes fere mss. habent Veneriam. Colb. 1. et Mombrit. inter Venaria et Salutaria. German. 1. inter duas plateas Veneriam et Salutariam.

(9) Omnes mss. praeter Colb. 1. castigari. Alia tamen lectio praeferenda. Sic enim legit Augustinus, ut patet ex laudato serm. n. 4. Quid illud, inquit, quod cum in alium diem dilatus esset, atque illuc se multitudo fratrum ac sororum congregans pro foribus pernoctaret, custodiri puellas praecepit. Item. S. Fulgentius serm. 6. a Principe detentus virginum pudicitiam . . . . custodivit.

(10) Vox obscura. Videtur esse cognomen atrii, quod hic rei interficerentur. Observat Oxon. editor sancitum esse in Concilio Matiscon. II. cap. 19. ut ad locum examinationis reorum nullus clericus accedat, neque intersit atrio Sauciolo, ubi pro reatus sui qualitate quispiam interficiendus est. Codd. Colb. et Germ. 1. habent, atrio Secutiolo. Conch. Saloutio.

(11) Forte Papatem, ut legendum esse censet noster Mabillonius in notis ad Acta SS. Mammarii etc. Analect. tom. 4. p. 105. In Actis graecis SS. Cononis et filii ejus, die 29. Maji Bollandiani n. 4. Praeses Martyrem interrogat an papas sit aut diaconus, Pappas e Diakon, respondet se laicum esse. Et in Actis SS. Modesti et Viti editis et mss. Vitus puer Modestum suum papatem non semel compellat.

(12) Aug. n. 5. Cum enim ejus immobilem mentem videret quando ei dixit: Jusserunt te Principes caeremoniari, responditque illi, non facio. Adjecit et ait: Consule tibi etc. Deinde n. 6. Fac, inquit, quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio. Dixerat quippe ille: Consule tibi. Ad hoc responsum est: In re tam justa etc.

(13) Idem August. n. 6. In quid erumpat cor nostrum, nisi in ipsam venerabilis Martyris ultimam vocem? Cum enim Galerius Maximus decretum ex libello recitasset: Thascium Cyprianum gladio animadverti placet. Respondit ille: Deo gratias. Habentes igitur de re . . . dicamus et nos: Deo gratias. Et sic desinit sermo.

(14) Alterutram ex his vocibus pro additamento habendam esse censet Oxon. editor. Certe in cod. 1. Germ, habetur tantum byrro. Porro notat ex Festo eruditus Cangius in Glossario, byrrum antiquitus rufum significasse, quae vox si hoc loco sic intelligatur, praeferenda esset lectio aliquot codd. qui sic habent, lacerno byrro exspoliatus est. De byrro et lacerna tamquam de duplici vestis specie loquitur Sulpicius Severus lib. 1. Dialog. capite 14. apud Baronium ad annum 261 n. 41. ubi plura is habet de hac re. At mirum est ab eo hodiernas episcoporum vestes in his verbis repertas fuisse. Talibus quippe ornamentis episcopos olim usos fuisse, prius esset probandum. Birrum quo S. Odo Cluniaci Abbas tegebatur, more cappae per extremitatem fimbriae apprehendentes osculabantur, Dei famuli reverentiae causa. Ex ejus Vitae auctore Johanne lib. 2. num. 5. saec. V. SS. Ord. Bened. pag. 167.

(15) Codd. Fossat. Colb. Conch. S. Genovefae etc. pro dalmatica, habent tunica: sed multo plures codd. dalmatica. Ceterum dalmaticae nomen antiquis ignotum non fuit. Commodus apud Lamprid. Dalmaticatus in publico processisse dicitur. De Dalmatica plura collegit Baronius in notis ad Martyrol. Rom. die 31. Maji, ubi de Paschasio Diacono.

(16) Hanc largitionem librariis debitam innuit Oxon. editor. Favet Augustin. loco laudato, ubi ait extrema Martyris verba fuisse, Deo gratias, quae statim post recitatam sententiam pronuntiavit. Omnes tamen mss. quos videre licuit, hanc Cypriani liberalitatem commemorant. Maximilianus, cujus Acta ad ann. 295. proferemus, vestem sibi paratam a patre, rogavit dari spiculatori.

(17) al. codd. diaconus.

(18) Hunc locum ex compluribus mss. sic restituimus. In editis et aliquot mss. pro Candidiani habetur Candidi. Baronius Scholacium nomine designari putat scholas cleri cum cereis etc. Rigaltius vero faces ad arcendas noctis tenebras. Ejusmodi funalia scholaces a plerisque appellata esse observat Cangius in Glossario. Coemeteria autem Christianorum appellata fuisse Arenarias seu Areas patet ex Actis SS. Montani etc. inferius exhibendi; et ex Tertulliano ad Scapulam cap. 3. Videsis Baronium ad diem 3. Januar. in notis ad Martyrolog. Roman.

(a) Vide: Andreas Retke, Patrologiae Compendium. S. Cyprianus.

(b) Vita et passio Sancti Caecilii Cypriani Episcopi Carthaginensis et Martyris per Pontium ejus diaconum scripta, p. 252-261

(Notae (a) (b) ab ed. Ultra montes).

http://www.ultramontes.pl/cypriani_martyrium.htm

 



Подписка на новости

Последние обновления

События